The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:7

Luke 17:7

Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: + 17.7 Quis autem, etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiæ, de quo dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Luc. 9. Dei. Et Dominus Petro dicit: Pasce oves meas Joan. 21.. Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere prædicandi, quasi ad curiam conscientiæ rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et æterna quiete refoveri, sed domi parare quod cœnet, id est post laborem apertæ locutionis, humilitatem propriæ conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus cœnat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But which of you, having a servant plowing or feeding cattle, will say unto him by and by, when he is come from the field, Go and sit down to meat?

In Context

6Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. + 17.6 Arbori moro. Per morum colore sanguineo cujus fructus et virgulta rubent, Evangelium crucis exprimitur, quæ per fidem apostolorum de gente Judæorum (in qua velut in stirpe generis tenebatur verbum prædicationis) est eradicata et in mare gentium transplantata, cui etiam convenit subjecta parabola de ministris verbi. Folia mori serpenti subjecta necem inferunt, et verbum crucis ut cuncta salutaria confert, cuncta noxia tollit. Fructus mori in flore albet, formatus irrutilat, maturitate nigrescit: sic diabolus, flore angelicæ naturæ et potestate rutilantis prævaricando terror inhorruit odore, qui per fidem excluditur.

8et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? + 17.8 Et ministra mihi. Ministrat conditori qui ejus naturam considerans, et ejus judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat. Minister enim a minori statu dicitur.

Read all of Luke 17

Cross References

Luke 13:15Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? + 13.15 Hypocritæ. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curæ pecoris. Non solvit bovem. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit præsepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim æstumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judæis, prænuntiat Dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:6Luke 17Luke 17:8 →