The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 18 › Luke 18:12

Luke 18:12

jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. + 18.12 Jejuno bis. Ecce Pharisæus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I fast twice in the week, I give tithes of all that I possess.

In Context

11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.

13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. + 18.13 Et publicanus. Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, pœnas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisæus merita jactans, ad illos de quibus subditur: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?

Read all of Luke 18

Cross References

Leviticus 27:30Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. + 27.30 Domini. ID. Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit.

Numbers 23:4Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.

2 Kings 10:16dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo

Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. + 58.2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.

Malachi 3:8Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis.

Matthew 6:5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. + 6.5 Et cum oratis. Ad superiora conjungitur hæc sententia. Supra dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus; hic subdit: Et cum oratis. Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. In angulis. Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viæ ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. Receperunt. In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 18:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 18:11Luke 18Luke 18:13 →