Luke 18:24
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:11Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: + 8.11 Judicia. Quæ per Moysen post legem datam diversis temporibus populo præcepta sunt, quæ in Exodo justificationes appellantur. Et cæremonias. Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex inquit lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quæ peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniæ, et circumcisio.
Psalms 73:5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus + 73.5 In exitu. CAS. Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod hæc licentia a Deo egrederetur. Quasi in silva, etc. CASS. Antequam construeretur, prophetat eversionem templi. In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis tui, etc. AUG. Securis cædit trabes: ascia minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit. 1
Proverbs 18:11Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. + 18.11 Substantia divitis urbs roboris ejus. Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias.
Jeremiah 2:31generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus; non veniemus ultra ad te? + 2.31 Videre verbum Domini. Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.
Matthew 19:23Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. + 19.23 Dives difficile. Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias.
Mark 10:23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! + 10.23 Quam difficile. ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.