Luke 18:29
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, + 18.29 Nemo. Qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet. Marcus ait: Centies tantum nunc, etc. Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
Cross References
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.
Mark 10:29Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
Luke 14:26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. + 14.26 Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.