Mark 10:29
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. + 12.1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.
Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.
Matthew 10:18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.
Luke 22:28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. + 22.28 Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.
Hebrews 11:24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,