Matthew 10:37
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36et inimici hominis, domestici ejus.
Cross References
Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.
Matthew 22:37Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. + 22.37 Diliges Dominum Deum tuum. Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. Deus tuus unus est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati. Hæc tria ad dilectionem Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. Ex toto corde. Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur.
Luke 20:35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: + 20.35 Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.
John 5:23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. + 5.23 Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat. AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
2 Corinthians 5:14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: + 5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.
2 Thessalonians 1:5in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. + 1.5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.