Luke 18:39
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. + 18.39 Et qui præibant, etc. Qui Jesum præeunt venientem, significant cæcum carnalium vitiorum, quæ dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suæ impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
Cross References
Genesis 32:26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Jeremiah 29:12Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Matthew 26:40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Luke 11:8Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. + 11.8 Propter improbitatem tamen ejus, etc. Multæ sunt insidiæ, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suæ virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.
Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Luke 18:38Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.