Luke 18:40
Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, + 18.40 Stans autem, etc. Transiens, cæcum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostræ cæcitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiæ infundit. Adduci ad se. Qui prætereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus stood, and commanded him to be brought unto him: and when he was come near, he asked him,
In Context
Cross References
Mark 10:48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. + 10.48 At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandæ sunt ad lapidem adjutorii cum clamore, id est, ad Jesum. HIER. Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.