Luke 18:41
dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. + 18.41 Quid tibi, etc. Non ex ignorantia quærit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, cæcus subjungit: Domine, ut videam. Non petit cæcus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem æternæ visionis, et dicet nobis: Respice, fides tua salvum te fecit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Saying, What wilt thou that I shall do unto thee? And he said, Lord, that I may receive my sight.
In Context
42Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Cross References
Matthew 20:21Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. + 20.21 Dic ut, etc. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia: et si impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.
Philippians 4:6Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. + 4.6 Sed in omni oratione. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant. Hæc notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.