Lucam 19:11
Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. + 19.11 Hæc illis, etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Eo quod. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 17:20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: + 17.20 Interrogatus. Ideo interrogant, quia, sicut Lucas inferius aperuit, existimabant quod, veniente Domino Hierosolymam, confestim regnum ejus manifestaretur. Non venit regnum Dei, etc. Quia, quando veniet, neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut Dominicæ incarnationis tempus, et prophetarum vaticiniis præfixum, et angelorum est præconiis manifestatum, adeo ut conceptus est, natus, baptizatus, prædicans, moriens, resurgens, ad cœlos ascendens, comitantibus indesinenter, vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.
2 Thessalonians 2:1Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum: + 2.1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, etc. Hucusque dixit se eis gratias agere et orare, hic determinat de die judicii, obsecrans eos ne leviter et facile de adventu Domini quasi de prope imminenti opinionem recipiant vel terreantur.