The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:12

Luke 19:12

Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. + 19.12 Nobilis abiit. Hic est nobilis cui cæcus clamabat: Miserere mei, fili David, et cui tubæ clamabant: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Isræl, qui constitutus est a Patre rex, cui datæ sunt gentes in hæreditatem. Longinquam. Excæcatos Judæos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quæ longe (quia a finibus terræ) clamant ad Dominum, vel quia longe a peccatoribus salus Psal. 118.: Deus, qui ubique præsens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He said therefore, A certain nobleman went into a far country to receive for himself a kingdom, and to return.

In Context

11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. + 19.11 Hæc illis, etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Eo quod. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.

13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. + 19.13 Vocatis autem decem. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturæ sermo, quia vitæ cœlestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite.

Read all of Luke 19

Cross References

Matthew 25:14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. + 25.14 Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.

Mark 12:1Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. + 12.1 Lacum, sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prænotantur. Peregre profectus. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet.

Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.

Luke 20:9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. + 20.9 Cœpit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.

John 18:37Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. + 18.37 Tu dicis. Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: Ergo rex es tu? Cui respondit: Tu dicis, quia rex sum ego. Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis.

Acts 17:31eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. + 17.31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:11Luke 19Luke 19:13 →