The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:10

Luke 19:10

Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. + 19.10 Venit, etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter pœnitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suæ pietatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the Son of man is come to seek and to save that which was lost.

In Context

9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. + 19.9 Filius sit. Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futuræ hæreditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in cœlis acquirit spe.

11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. + 19.11 Hæc illis, etc. Suscepta et commendata pœnitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis pœnitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judæis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Eo quod. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent.

Read all of Luke 19

Cross References

Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. + 1.21 Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.

Matthew 10:6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.

Luke 5:31Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. + 5.31 Medico. Christus medicus qui, miro medicandi genere, vulneratus est propter iniquitates nostras. Hoc medicamine serpentis venenum excluditur. Qui hoc medicamento utitur, non remanet ejunus.

Luke 15:8Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? + 15.8 Aut quæ mulier. Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad quærendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo Conditoris reparatur. Habens drachmas decem. Angelorum et hominum naturam, quam ad æternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a Creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans, ex lumine testæ reparavit. Convocat. Amicæ et vicinæ supernæ potestates, quæ tanto Deo juxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat, dum per exhibitionem gratiæ hominibus impensæ ad amorem sui vehementius accendit.

Romans 5:6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? + 5.6 Ut quid enim. Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur: quia nisi ita sit, frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum, pro impiis, non qui olim fuissent, et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis. Secundum tempus, id est, per triduum tantum, ne desperes de ejus potentia cujus apparet in morte benevolentia: a quo tales arrhas accipimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat justis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam: accepit ex te, unde moreretur pro te. Induit se, ubi pro te moreretur: induet te, ubi cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris: induet te vita perenni in æqualitate Patris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:9Luke 19Luke 19:11 →