Luke 19:13
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. + 19.13 Vocatis autem decem. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturæ sermo, quia vitæ cœlestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 12:26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. + 12.26 Si quis mihi ministrat. Pretium operis quo illi ministratur est esse cum illo, sine quo nusquam bene est esse, et cum quo nusquam male est esse, unde et apertius subdit, si quis mihi ministrat.
1 Corinthians 12:7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. + 12.7 Unicuique. Divisa sunt bona, et non ad meritum alicujus singulariter dantur, sed ad utilitatem ædificandæ Ecclesiæ. Accepimus et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum.
Galatians 1:10Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. + 1.10 Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.
1 Peter 4:9Hospitales invicem sine murmuratione.