The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 19 › Lucam 19:15

Lucam 19:15

Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. + 19.15 Et factum est. Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiæ semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa præmia percipient. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet Matth. 10..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, that when he was returned, having received the kingdom, then he commanded these servants to be called unto him, to whom he had given the money, that he might know how much every man had gained by trading.

In Context

14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.

16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. + 19.16 Venit autem. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est prædicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.

Read all of Lucam 19

Cross References

Psalms 2:4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. + 2.4 Irridebit. Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit, quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant. 1

Matthew 25:19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. + 25.19 Posuit autem. Cœpit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.

Luke 16:2Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.

1 Corinthians 4:1Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. + 4.1 Sic nos. Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. Et dispensatores. AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 19:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 19:14Lucam 19Lucam 19:16 →