Lucam 19:18
Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. + 19.18 Et alter, Bonus ordo, vocaturus gentes, et Judæos missurus interfici, qui noluerunt super se Christum regnare, hanc præmisit comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judæorum unde melior possit fieri, ut quod exigeretur ab eo qui nihil recipit? Ex una mna quinque facit, qui moralia habet propter quinque sensus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the second came, saying, Lord, thy pound hath gained five pounds.
In Context
19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
Cross References
Matthew 13:23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. + 13.23 Aliud quidem centesimum. RAB. Tres differentiæ sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia hæc est ætas præliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur.
Mark 4:20Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.