The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:17

Luke 19:17

Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. + 19.17 In modico fuisti fidelis. Modicum est quidquid in præsenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Decem civitates. Decem civitates sunt animæ, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus præponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum I Thes. 2.?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto him, Well, thou good servant: because thou hast been faithful in a very little, have thou authority over ten cities.

In Context

16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. + 19.16 Venit autem. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est prædicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat.

18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. + 19.18 Et alter, Bonus ordo, vocaturus gentes, et Judæos missurus interfici, qui noluerunt super se Christum regnare, hanc præmisit comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judæorum unde melior possit fieri, ut quod exigeretur ab eo qui nihil recipit? Ex una mna quinque facit, qui moralia habet propter quinque sensus.

Read all of Luke 19

Cross References

1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Luke 16:10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. + 16.10 Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.

Romans 2:29sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. + 2.29 Circumcisio cordis. ORIG. Est quæ purificat animam, et vitiorum maculas abscindit. Cujus laus. AMBR. Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere. Non ex hominibus. AUG. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.

2 Timothy 2:10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. + 2.10 Salutem, etc., cum gloria, etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam cœlestem.

1 Peter 5:4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:16Luke 19Luke 19:18 →