The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:20

Luke 19:20

Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: + 19.20 Et alter, etc. Qui ad præputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quæ circumcisioni credita est, ad prædicandum commisit. Quæ quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicæ convertit. In sudario, etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad prædicandum idoneus, officium prædicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis prædicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And another came, saying, Lord, behold, here is thy pound, which I have kept laid up in a napkin:

In Context

19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.

21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. + 19.21 Metis quod. Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi.

Read all of Luke 19

Cross References

Proverbs 26:13[Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. + 26.13 Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.

Luke 3:9Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Luke 19:13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. + 19.13 Vocatis autem decem. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturæ sermo, quia vitæ cœlestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:19Luke 19Luke 19:21 →