The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:21

Luke 19:21

timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. + 19.21 Metis quod. Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I feared thee, because thou art an austere man: thou takest up that thou layedst not down, and reapest that thou didst not sow.

In Context

20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: + 19.20 Et alter, etc. Qui ad præputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quæ circumcisioni credita est, ad prædicandum commisit. Quæ quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicæ convertit. In sudario, etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad prædicandum idoneus, officium prædicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis prædicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere.

22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: + 19.22 Sciebas, etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quæsiturum?

Read all of Luke 19

Cross References

Exodus 20:19dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. + 20.19 Loquere tu nobis, etc. AUG., quæst. 73. Significatur ad vetus testamentum timorem potius pertinere, sicut ad novum dilectionem; quamvis in veteri novum lateat, et in novo vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intelligere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.

1 Samuel 12:20Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.

Job 21:14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.

Malachi 3:14Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

Romans 8:7quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. + 8.7 Quoniam sapientia carnis. Hæc enumerando deterret a carnis obedientia. Inimica est. Dum nil putat Deum posse, præter quod in naturis rerum videtur.

2 Timothy 1:7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. + 1.7 Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:20Luke 19Luke 19:22 →