Luke 19:30
dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. + 19.30 Intrœuntes invenietis. Intrœuntes in mundum prædicatores inveniunt populum nationum, perfidiæ vinculis irretitum, liberum et lascivum. Cui nemo, etc., id est, nullus rationalis doctor frænum correctionis posuit, qui vel linguam a malo prohiberet, vel in arctam viam vitæ ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus calefieret, utilia suadendo contulit. Nemo sedit, quia nullus stultitiam ejus deprimendo correxit. Alligatum. Alligatus vinculis perfidiæ, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam, etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
Cross References
1 Samuel 10:2Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?
Luke 22:8Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.