The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:29

Luke 19:29

Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, + 19.29 Ad Bethphage. Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretatur domus buccæ. Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et dicitur domus obedientiæ. Has Dominus Hierosolymam venturus præsentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piæ confessionis donis et obedientiæ spiritualis implevit. Quæ bene in monte Oliveti sunt positæ, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiæ pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra positi orbis munitiones penetret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when he was come nigh to Bethphage and Bethany, at the mount called the mount of Olives, he sent two of his disciples,

In Context

28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. + 19.28 Et his dictis. Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximæ civitatis eventu parabolam fuisse præmissam, quæ non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura.

30dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. + 19.30 Intrœuntes invenietis. Intrœuntes in mundum prædicatores inveniunt populum nationum, perfidiæ vinculis irretitum, liberum et lascivum. Cui nemo, etc., id est, nullus rationalis doctor frænum correctionis posuit, qui vel linguam a malo prohiberet, vel in arctam viam vitæ ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus calefieret, utilia suadendo contulit. Nemo sedit, quia nullus stultitiam ejus deprimendo correxit. Alligatum. Alligatus vinculis perfidiæ, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam, etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus.

Read all of Luke 19

Cross References

Zechariah 14:4Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.

Matthew 21:17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. + 21.17 Abiit foras. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.

Luke 19:37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, + 19.37 Ad descensum. Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostræ carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbæ, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Gaudentes. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Super. Maxime de resurrectione Lazari, quæ nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quæ fecit cum ascendit ad diem scenopegiæ, quod Joannes narrat.

Luke 22:39Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. + 22.39 Et egressus. Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.

John 12:12In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, + 12.12 In crastinum. Ecce oves ex Isræl veniunt ad pastorem. Rami sunt laudes significantes victoriam superaturi diabolum et mortem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:28Luke 19Luke 19:30 →