Luke 19:31
Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Cross References
Psalms 24:1In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam: + 24.1 In finem. Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi. AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit. 1
Matthew 21:2dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: + 21.2 Et pullum. Pullus est populus gentium cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus, qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat. Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei Rom. 3.. Alii de solo pullo: Matthæus qui Hebræis scribit, et de asina dicit docens non desperari salutem Hebræis si pœniteant. Marcus dicit pullum ante januam in bivio inventum. Janua Christus, extra quam populus gentium stabat ligatus: non in una via fidei, sed in diversis erroribus.
Acts 10:36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).