Matthew 21:2
dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: + 21.2 Et pullum. Pullus est populus gentium cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus, qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat. Omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei Rom. 3.. Alii de solo pullo: Matthæus qui Hebræis scribit, et de asina dicit docens non desperari salutem Hebræis si pœniteant. Marcus dicit pullum ante januam in bivio inventum. Janua Christus, extra quam populus gentium stabat ligatus: non in una via fidei, sed in diversis erroribus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
Cross References
Matthew 26:18At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. + 26.18 Ad quemdam. Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit. Ad quemdam. Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, Ite in civitatem: interponit ipse, ad quemdam: non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.
Mark 14:13Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, + 14.13 Ite in civitatem. BED. Indicium est præscientiæ divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur. HIER. Civitas est Ecclesia quæ muro fidei cingitur: homo occurrens primitivus populus est, amphora aquæ lex litteræ. Homo lagenam aquæ. BEDA. Consulte et aquæ bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur. Sequimini. HIER. Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent.
John 2:5Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.