Luke 19:37
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, + 19.37 Ad descensum. Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostræ carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbæ, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Gaudentes. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Super. Maxime de resurrectione Lazari, quæ nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quæ fecit cum ascendit ad diem scenopegiæ, quod Joannes narrat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
Cross References
Judges 5:1Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: + 5.1 Cecineruntque Debbora et Barac, etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quæ in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quæ per nostram venit ignaviam. Audite, etc. Montes fluxerunt a facie Domini. ADAM. Auribus percipite, omnes satrapæ. Sicut inferiores sunt regibus satrapæ, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.
1 Kings 8:55Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens: + 8.55 Stetit. In Paralipomenis refertur quod hic non dicitur: Fecerat Salomon basim æneam, et posuit in medio basilicæ, super quam stans benedixit omni Ecclesiæ Isræl. Et benedixit. RAB. Templum Domini, etc., usque ad et virtutum operibus proximis prosunt.
1 Chronicles 16:4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël:
2 Chronicles 29:36Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat.
Psalms 106:12Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. + 106.12 Nec fuit qui. ID. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potes contra vitia, sed non vincere; et te presso tua prava consuetudine, humiliabitur cor, ut discas clamare, unde subdit: Et exclamaverunt. 1
Mark 13:3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: + 13.3 Et cum, etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiæ celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.