Luke 19:7
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. + 19.7 Murmurabant. Manifestum est Judæos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes præputium habentes Act. 9.?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
Cross References
Matthew 9:11Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? + 9.11 Quare cum publicanis. Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt.
Matthew 21:28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. + 21.28 Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.
Luke 7:34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. + 7.34 Venit Filius hominis manducans et bibens. Venit sicut tunc, ita et nunc, utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cantavimus ad Christum.
Luke 15:2Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.