Matthew 9:11
Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? + 9.11 Quare cum publicanis. Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. + 11.19 Et justificata est sapientia, etc. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quærit vocis testimonium, sed operum.
Mark 9:14Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Luke 15:1Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
1 Corinthians 5:9Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
Hebrews 5:2qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: + 5.2 Quoniam et ipse. Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.