The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 2 › Luke 2:12

Luke 2:12

Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. + 2.12 Infantem pannis involutum. ID. Crebris infantia Salvatoris et angelorum testimoniis, et evangelistarum est inculcata, ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus: In quo humilitas commendatur: Quia cum esset dives, pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret II Cor. 8..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this shall be a sign unto you; Ye shall find the babe wrapped in swaddling clothes, lying in a manger.

In Context

11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:

Read all of Luke 2

Cross References

Exodus 3:12Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

1 Samuel 10:2Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?

2 Kings 20:8Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini?

Isaiah 7:11Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. + 7.11 Pete tibi signum. ID. Ut qui prophetæ non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non petam. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.

Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 2:11Luke 2Luke 2:13 →