Luke 2:13
Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And suddenly there was with the angel a multitude of the heavenly host praising God, and saying,
In Context
Cross References
Genesis 32:1Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei.
Job 38:7cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1
Isaiah 6:2Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. + 6.2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.
Daniel 7:10Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt.
Ephesians 3:10ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, + 3.10 Ut innotescat. Datum est mihi evangelizare et illuminare. Videte quantum est hoc, quia per hoc accrevit aliquid angelis, qui multa secreta in his didicerunt. In cœlestibus. Quia ibi primitus Ecclesia fuit, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus æquales angelis Dei.