The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 4 › Luke 4:36

Luke 4:36

Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? + 4.36 Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were all amazed, and spake among themselves, saying, What a word is this! for with authority and power he commandeth the unclean spirits, and they come out.

In Context

35Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. + 4.35 Et cum projecisset. BEDA. Curandus permittitur a dæmone in medium projici, ut virtus patefacta plures ad salutem invitet.

37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

Read all of Luke 4

Cross References

Matthew 12:22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. + 12.22 Et curavit. Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent.

Mark 7:37et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Luke 2:18Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. + 2.18 Mirati sunt. Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera prædicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suæ dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.

Luke 10:17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. + 10.17 Domine, etiam. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de cœlo est præcipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.

1 Peter 3:22Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. + 3.22 Deglutiens mortem. BEDA. Quod deglutimus, agimus ut in corporibus nostris assumptum nusquam pareat: Dominus sic mortem funditus consumpsit, ut nihil contra se valeret, et manente specie veri corporis, abesset labes priscæ fragilitatis. Quod etiam nobis promittitur, unde addit, ut et nos vitæ æternæ hæredes efficeremur. Subjectis sibi angelis. Semper angelos subjectos fuisse Filio Dei non dubitamus, sed hic ideo subjectionis meminit, ut assumptam humanitatem ita in resurrectione sublimatam monstraret, quod omni angelicæ dignitatis potentiæ præferatur. Unde, omnia subjecisti sub pedibus ejus Psal. 8..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 4:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 4:35Luke 4Luke 4:37 →