Luke 2:2
Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: + 2.2 Prima. BEDA. Jam diversis temporibus, pleræque partes terrarum leguntur descriptæ, sed hæc est prima earum quæ totum orbem concluserunt, quæ professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum cœpit, quando Cyrinus a Cæsare in Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
( And this taxing was first made when Cyrenius was governor of Syria.)
In Context
3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Cross References
Matthew 4:24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: + 4.24 Et abiit opinio. BEDA. Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit: sine quibus, etc., usque ad curat corpora, ut paratius audiant invisibilia. Aliter parum erat mox morituris curam impendere.
Acts 5:37Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. + 5.37 Judas Galilæus, etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quæ hæresis intantum crevit, ut Pharisæi et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Cæsari.
Acts 18:12Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
Acts 26:30Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.