The Bible Software
bible.softwareActsActs 5 › Acts 5:37

Acts 5:37

Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. + 5.37 Judas Galilæus, etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quæ hæresis intantum crevit, ut Pharisæi et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Cæsari.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After this man rose up Judas of Galilee in the days of the taxing, and drew away much people after him: he also perished; and all, even as many as obeyed him, were dispersed.

In Context

36Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. + 5.36 Theodas. BEDA. Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se præbere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.

38Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur:

Read all of Acts 5

Cross References

Psalms 7:14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1

Matthew 26:52Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. + 26.52 Gladio peribunt. Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinæ vindictæ, et gladio spiritus, id est, verbi Dei.

Luke 13:1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. + 13.1 Aderant autem. Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis. Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 5:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 5:36Acts 5Acts 5:38 →