The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 2 › Luke 2:21

Luke 2:21

Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when eight days were accomplished for the circumcising of the child, his name was called JESUS, which was so named of the angel before he was conceived in the womb.

In Context

20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. + 2.20 Et reversi, etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando cœlestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, + 2.22 Tulerunt illum. Parvuli qui de toto regno Judæorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.

Read all of Luke 2

Cross References

Leviticus 12:3Et die octavo circumcidetur infantulus:

Matthew 1:25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. + 1.25 Donec peperit. Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est. Non quod postea cognoverit: sed ponitur donec, pro et, vel pro æterno, ut: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Psal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur. Primogenitum, etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariæ dicitur.

Luke 1:31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: + 1.31 Jesum. Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Isræl, sed suum populum, sive ex præputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum.

Galatians 4:4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, + 4.4 Venit plenitudo temporis. Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis. Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. Misit Deus Filium. Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit Ibid. 1.. Deinde conjungit: In propria venit. Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere. Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. Ut adoptionem. Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 2:20Luke 2Luke 2:22 →