Luke 2:26
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Amos 3:7Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). + 1.41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.
John 8:51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. + 8.51 Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.