The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:10

Luke 20:10

Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. + 20.10 Et in tempore. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed cæsum dimittunt inanem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And at the season he sent a servant to the husbandmen, that they should give him of the fruit of the vineyard: but the husbandmen beat him, and sent him away empty.

In Context

9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. + 20.9 Cœpit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.

11Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. + 20.11 Et addidit, etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineæ psalmodiæ modulamine et citharæ dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: Quæ nobis pars in David, aut quæ hæreditas in filio Isai Reg. 12.? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: Domine Deus virtutum, converte et respice de cœlo, et vide et visita vineam istam Psal. 77.. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quæ vineæ imminerent prædicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt.

Read all of Luke 20

Cross References

Judges 6:8Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis, + 6.8 Qui misit ad eos prophetam, locutus est: Hæc dicit, etc. AUG., quæst. 31 in Jud. Cur non dicatur nomen hujus prophetæ, etc., usque ad: cur non possit angelus propheta dici? ISID., in Jud., tom. 5. Gedeon Christum significat: qui sub umbra sacræ crucis prædestinato incarnationis futuræ mysterio constitutus, rectitudine judicii quasi virga electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.

2 Kings 17:13Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.

2 Chronicles 16:10Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.

2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.

Nehemiah 9:30Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.

Jeremiah 2:30Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator + 2.30 Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:9Luke 20Luke 20:11 →