Luke 20:9
Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. + 20.9 Cœpit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Cross References
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
Psalms 80:8In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. + 80.8 In tribulatione, etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis 1
Isaiah 5:1[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. + 5.1 Cantabo dilecto, etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. Luc. 19..
Matthew 21:33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. + 21.33 Vineam. De qua Isaias cap. 4.. Vinea Domini saba, etc. Fodit in ea torcular. In fossione timor notatur, quia præcepta illa legalia non amore sed timore servabant.
Mark 12:1Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. + 12.1 Lacum, sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prænotantur. Peregre profectus. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet.
John 15:1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. + 15.1 Ego sum vitis vera. Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.