bible.software › Luke › Luke 20 › Luke 20:15
Luke 20:15
Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ? + 20.15 Et ejectum illum. Marcus ordinem mutat: Occiderunt et ejecerunt extra vineam Marc. 12.. In quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem prædicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi utile cadaver projicientes, gentibus suscipiendum dederunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So they cast him out of the vineyard, and killed him. What therefore shall the lord of the vineyard do unto them?
In Context
14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. + 20.14 Quem cum vidissent. Aperte probat Judæos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ Psal. 117.. Et ideo consulentes sibi dicunt: Ecce mundus totus post eum abiit Joan. 12., etc. Hæreditatem ergo Ecclesiæ quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judæi eripere volunt, dum fidem, quæ per eum est, exstinguere conantur, justitiæ Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Hic est hæres: Christus hæres, quia morti propriæ supervixit, et testamentorum quæ ipse condidit, quasi hæreditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.
16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. + 20.16 Absit. Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.
Read all of Luke 20
Cross References
Mark 12:6Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. + 12.6 Quia reverebuntur. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.
This Verse In Other Editions
Study Luke 20:15