Luke 20:16
veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. + 20.16 Absit. Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 9:36Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.
Psalms 21:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1
Matthew 22:7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. + 22.7 Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.
Acts 13:46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.