Mark 12:6
Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. + 12.6 Quia reverebuntur. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. BEDA. Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:2Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. + 22.2 Tolle filium, etc. ALC. in Gen., tom. 1 Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur. Quem diligis, etc. BEDA in Gen., c. 22 De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. Vade in terram. HIER. Q. Hebr., tom. 3 Aiunt Hebræi hunc montem esse in quo postea templum ædificatum est in area ornæ Jebusæi. Unde 2, Par. 3: Cœperunt ædificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria, qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est debir id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.
Genesis 37:3Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. + 37.3 Fecitque ei tunicam polymitam. HIER. Pro tunica varia Aquila interpretatus est, id est talarem, Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREG., hom. XXV in Evang. Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitæ justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitæ nos regit. Unde Moyses caudam hostiæ offerri præcepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.
Genesis 44:20et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1
Matthew 1:23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. + 1.23 Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit Isa. 7.. Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit: et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.
Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. + 11.27 Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.