Luke 20:19
Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. + 20.19 Et quærebant, etc. Quasi mentientem quærunt interficere in quo vera probantur quæ dixerat. Ipse est enim hæres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 21:45Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
Mark 12:12Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Luke 20:14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. + 20.14 Quem cum vidissent. Aperte probat Judæos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ Psal. 117.. Et ideo consulentes sibi dicunt: Ecce mundus totus post eum abiit Joan. 12., etc. Hæreditatem ergo Ecclesiæ quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judæi eripere volunt, dum fidem, quæ per eum est, exstinguere conantur, justitiæ Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Hic est hæres: Christus hæres, quia morti propriæ supervixit, et testamentorum quæ ipse condidit, quasi hæreditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.