The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:18

Luke 20:18

Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. + 20.18 Omnis qui ceciderit. Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whosoever shall fall upon that stone shall be broken; but on whomsoever it shall fall, it will grind him to powder.

In Context

17Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? + 20.17 Quid est, etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes. Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.

19Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. + 20.19 Et quærebant, etc. Quasi mentientem quærunt interficere in quo vera probantur quæ dixerat. Ipse est enim hæres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus.

Read all of Luke 20

Cross References

Daniel 2:34Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

Zechariah 12:3Et erit: in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terræ.

Matthew 21:44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:17Luke 20Luke 20:19 →