Luke 20:4
baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus? + 20.4 Baptismus Joannis, etc. Quem confitemini de cœlo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere. Neque ego, etc. Propter duas causas veritas quærentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo Joan. 16.. Vel quia ex odio et contemptu quærunt; unde dicitur: Nolite sanctum dare canibus Matth. 7..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The baptism of John, was it from heaven, or of men?
In Context
Cross References
Matthew 11:7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? + 11.7 De Joanne. Præcursor Christi de Christo certificare discipulos voluit, quia sensit eos dubitare. De præcursore, Christus turbas dubitantes ne dubitent docuit, mollem eum levemque putantes.
Matthew 21:25Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Luke 15:18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: + 15.18 Pater, peccavi. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.
John 1:19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? + 1.19 Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.