The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 1 › John 1:19

John 1:19

Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? + 1.19 Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this is the record of John, when the Jews sent priests and Levites from Jerusalem to ask him, Who art thou?

In Context

18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

20Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. + 1.20 Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.

Read all of John 1

Cross References

Deuteronomy 24:8Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. + 24.8 Plagam lepræ. Nota propter peccatum hanc infirmitatem hominibus accidere, sicut Oziæ qui sacerdotium usurpavit.

Luke 3:15Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, + 3.15 Existimante autem. ID. Non solum cogitabant, etc., usque ad per virginem venisse non credunt.

John 5:10Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. + 5.10 Dicebant ergo. Judæi observatores litteræ nescientes gratiam qua lex impletur, quæ ab omni servili opere, id est a peccato cessare jubet, unde hic dicitur: Tolle grabatum, etc. Non licet. Non calumniantur de salute qui in sabbato curant animalia, sed de lecti portatione.

John 6:41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, + 6.41 Murmurabant. Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus cœlestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis præsumunt, justitiam Dei quæ de cœlo venit, non esuriunt.

John 10:24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. + 10.24 Circumdederunt ergo eum Judæi. Domino patienter inter opprobria veritatem prædicante excæcati non obsequuntur, sed tentant, Quousque animam nostram tollis? Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed præ omnibus regnaturum. Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderant, sed parant calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniæ, et fidelibus propter quos hæc referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei.

Acts 19:4Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. + 19.4 Joannes baptizavit. BED. Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed pœnitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus pœnitens quasi signaculum suæ devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat. RAB. Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati. BED. Quæstio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectæ fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos prædicavit, dicens: Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 1:18John 1John 1:20 →