Luke 20:40
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. + 20.40 Et amplius, etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidiæ posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And after that they durst not ask him any question at all.
In Context
39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
Cross References
Proverbs 26:5Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Mark 12:34Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. + 12.34 Non longe es a regno Dei, etc. ISID. Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducæis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei Matth. 22.. BEDA. Matthæus dicit, quia tentando quærebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur Eccl. 19.. Et nemo. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanæ potestati tradunt, unde patet venena invidiæ superari posse, sed difficile quiescere.