Luke 21:9
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. + 21.9 Prælia et seditiones. Hæc a passione Domini in Judæa abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant, admonentur, quia non statim finis, sed post quadragesimum secundum annum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Proverbs 3:25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.
Matthew 24:6Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: + 24.6 Audituri. Hæc in Judæa a passione Domini abundaverunt: quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duos annos.
Luke 21:8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. + 21.8 Multi enim. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum hæresiarchæ multi prodierunt, qui inter cæteras falsitates diem Domini instare prædicabant, quos et Apostolus redarguit.
Luke 21:28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. + 21.28 His autem fieri incipientibus. Id est, cum plagæ crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quæritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.