Mattheum 24:6
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: + 24.6 Audituri. Hæc in Judæa a passione Domini abundaverunt: quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duos annos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Isaiah 8:12Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. + 8.12 Ne dicatis. ID. Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum. Ne timeatis neque paveatis. Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiæ timor Domini.
Isaiah 26:3Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. + 26.3 Pacem. ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Jeremiah 8:15Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido.
Ezekiel 7:24Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum: et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.