The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 21 › Luke 21:10

Luke 21:10

Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. + 21.10 Tunc dicebat. Horum alia a cœlo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Mystice. Regnum adversus regnum, et pestilentia eorum quorum sermo, ut cancer serpit, et fames, audiendi verbum Dei, commotio terræ, a vera fide separatio in hæreticis intelligi debet, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt. Et signa magna. Hæc etiam eo tempore impleta apud Josephum inveniuntur, qui narrat stellam gladio similem per annum supra Hierosolymam pependisse, et currus equitesque armatos quadraginta diebus in ære debellasse, et vitulam inter manus immolantium agnam peperisse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said he unto them, Nation shall rise against nation, and kingdom against kingdom:

In Context

9Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. + 21.9 Prælia et seditiones. Hæc a passione Domini in Judæa abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant, admonentur, quia non statim finis, sed post quadragesimum secundum annum.

11Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

Read all of Luke 21

Cross References

Isaiah 19:2et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. + 19.2 Et concurrere faciam. ID. Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo, etc., Matth. 10..

Zechariah 14:2Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.

Mark 13:8Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. + 13.8 Exsurget enim. BEDA. Hæc omnia ante ultimos et acerbissimos dolores, etc., usque ad qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiæ victoriam faciunt.

Acts 11:28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.

Revelation 6:2Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. + 6.2 Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi prædicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 21:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 21:9Luke 21Luke 21:11 →