Luke 22:1
Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: + 22.1 Appropinquabat, etc. Qui dicitur Pascha, etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Ægyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistæ indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha Luc. 12., quia et Paschæ dies in azymis panibus celebrari præcipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire præcipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore sæculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis præcepit esse vivendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now the feast of unleavened bread drew nigh, which is called the Passover.
In Context
Cross References
Leviticus 23:5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: + 23.5 Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.
Mark 14:1Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. + 14.1 Erat autem pascha. HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes. HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.
John 11:55Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. + 11.55 Proximum autem. Imminente Pascha figurali in quo jam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Judæos de eo occidendo, et ipse appropinquat passionis loco.