The Bible Software
bible.softwareMarkMark 14 › Mark 14:1

Mark 14:1

Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. + 14.1 Erat autem pascha. HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes. HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After two days was the feast of the passover, and of unleavened bread: and the chief priests and the scribes sought how they might take him by craft, and put him to death.

In Context

2Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. + 14.2 Non in die festo. ID. Vitant diem festum, quod convenit illis: non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.

Read all of Mark 14

Cross References

Leviticus 2:6divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. + 2.6 Divides eam minutatim: ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super, etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. De sartagine. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quæ igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.

Numbers 28:16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, + 28.16 Mense. ORIG., hom. 23 in Num. Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus.

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Psalms 62:4Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. + 62.4 Super vitas. Ibid. Humanitatis, quæ multæ sunt, ut militis, agricolæ et cæterorum: melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei: laudem promittit. Laudabunt, ad proximum, de quo etiam sollicitor, quia nisi misericordia tua me præveniret, te laudare non possem, et sicut labiis, sic benedicant in vita. Vel sic, Quia super vitas. 1

Psalms 64:2[Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. + 64.2 Te decet. Non deos gentium et non alibi, nisi in contemplatione, id est, fide, et ibi de bonis operibus reddetur votum, in cœlesti Jerusalem, quod illi solvebant Marti post prælia, et cæteris diis in hunc modum. Sion. Patria cœlestis est Sion, eadem est Jerusalem. 1

Matthew 12:14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 14:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Mark 14Mark 14:2 →