The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:12

Luke 22:12

Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate. + 22.12 Cœnaculum magnum. Spiritualis est lex, quæ de angustiis terræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Qui in littera remanet, intimis Pascha facit, sed qui aquæ bajulum, id est, gratiæ præconem in domum Ecclesiæ sequitur, transcendens litteræ superficiem, in mentis solio refectionem parat Christo, dum cuncta vel Paschæ sacramenta, vel cætera legis decreta de eo intelligit scripta.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall shew you a large upper room furnished: there make ready.

In Context

11et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?

13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

Read all of Luke 22

Cross References

John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.

Acts 16:14Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. + 16.14 Purpuraria. Regina induta regali purpura vel purpuræ textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quæ purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare cœgit: quia repulsam prædicationem a Judæis Ecclesia devoto corde suscepit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:11Luke 22Luke 22:13 →