Acts 16:14
Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. + 16.14 Purpuraria. Regina induta regali purpura vel purpuræ textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quæ purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare cœgit: quia repulsam prædicationem a Judæis Ecclesia devoto corde suscepit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1
Isaiah 50:5Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
John 6:44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.44 Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.
Acts 8:27Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem: + 8.27 Æthiops. Natura et merito. Æthiops enim tenebrosus. Unde: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 67.. Potens, etc. BEDA. Regina Æthiopum thesaurarium præmittens, etc., usque ad, Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam Psal. 44., etc. Candacis reginæ. Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari.
Acts 11:21Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. + 11.21 Multusque numerus. BEDA. Jam post revelationem evangelicæ syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) cœpit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judæis, sed etiam gentibus Evangelium prædicatur.
Romans 9:16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. + 9.16 Igitur non volentis, etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et præparat ad juvandam, et adjuvat præparatam: volentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam præstat.