Luke 22:17
Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. + 22.17 Et accepto calice. Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter flagella tulit alienæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he took the cup, and gave thanks, and said, Take this, and divide it among yourselves:
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:10ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
Psalms 23:5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 1
Jeremiah 16:7Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.
Luke 22:19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. + 22.19 Et accepto. Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.
1 Timothy 4:4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: